domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes
quoniam et vos Dominum habetis in caelo
orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium
sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam
vinctus sum
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus
redimentes
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis
quomodo oporteat vos unicuique respondere
quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus
carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos
sunt et consoletur corda vestra
cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis
omnia quae hic aguntur nota facient vobis
salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus
consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad
vos excipite illum
et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii
soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu
semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti
et pleni in omni voluntate Dei
testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem
pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in
domo eius est ecclesiam
et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in
Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos
legatis
et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in
Domino ut illud impleas
salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum
gratia vobiscum amen